- 237 - Bischof Lorenz von Breslau bestätigt dem Breslauer Sandstift auf Bitten des Abtes Vitoslaus die Zehnten des Stiftshofes Gorkau am Zobten und eine Reihe genannter Dörfer sowie das Hospital zum Heiligen Geist in Breslau. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 55 Nr. 3 (A). In nomine domini amen. Quoniam antiqui hostis astucia erga loca deo dicata eo amplius desevire non cessat per sua menbra, quo cottidie per ea electorum videt numerum augmentari, provide sapientum sanxit auctoritas bona temporalia, sine quibus bono modo religio sancta nequit subsistere, litterarum apicibus et sigülorum munimine roborari. Inde est, quod nos Laurencius Wratislauiensis episcopus notum esse volumus presentibus et futuris, quod ad crebras peticiones religiosorum virorum domini Vitoslay abbatis et conventus ecclesie sancte Marie virginis in Wratislauia ordinis sancti Augustini de comuni consensu tocius nostri capituli decimas et libertates, quas ex donacionibus nostris nec non antecessorum nostrorum episcoporum Wratislauiensium eorum ecclesia possidet ab antiquo, presentis scripti atestacione ipsis et eorum successoribus in eadem ecclesia canonicam vitam professis secundum regulam sancti Augustini perpetuo confirmamus. Quas eciam nominatim describimus, ne super hiis aliqua dubitacio possit in posterum exoriri, videlicet decimas in curia eorum Gorka, que adiacet monti, qui dicitur Sylencii, et in villis eidem curie adiacentibus, quarum nomina sunt Sobota, Stregomene, Viri, Syuridou, Cescouice, Bela, Strelce, Falcou, Budissou, Cridline omnes, Olesniza, Sarisza, Borki, Procov, Gayouice, Muchobor, Thynez, Ianicov. Item in villis quibusdam domini ducis et in villis quorumdam militum, quarum nomina sunt Iarossou, Poszucou, Ruske, Lubouo, Bistriza, Bolescino, Grozez, Dmanz, Gogolou, Thymanov, Petrcouice in montibus prope Tribnizam, item in villa sanctuariorum dicte ecclesie sancte Marie. Harum omnium villarum decimas intra terminos suos, uti nunc sunt limitate, nec non hospitale sancti spiritus dicte civitatis Wratislauiensis cum decimis et pertinenciis suis, quod ex sepedicte ecclesie sancte Marie bonis in magna parte constructum est, dicto monasterio et conventui sancte Marie protestamur iusto titulo pertinere. In cuius etiam rei testimonium et evidenciam pleniorem presentem paginam sigülo nostro et sigillo nostri capituli duximus roborandam. Nulli ergo hominum liceat dictam ecclesiam in hiis temere perturbare. Quicumque autem eandem in hiis perturbare presumpserit, noverit se indignacionem dei et beate Marie genitricis eius incursurum. Actum in Wratislauia in coro sancti Iohannis Baptiste, anno domini M°CC°XX°III°, pontificatus nostri anno XV°, in presentia domini Victoris decani, Ianussii archidiaconi, Egidii scolastici, Radulfi cantoris, Laurencii custodis, magistri Sdislay, Ottonis, Franconis, Sdyslay, Lambini, Iohannis, Lupi canonicorum Wratislauiensium et multorum aliorum fide dignorum. Zwei Siegel (Bischof und Domkapitel) verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |